Latin · Dactylic hexameter
De morte Christi liber nonus Damiani Benessę, lines 9.230-9.275
Damjan Beneša, De morte Christi 9.230-275
Unproofread scanNot analysed yet
Tota procul regio seiuncta a lumine diuo,
Foelici saturata uiget quo gloria regno.
Pars claro ueluti supereminet altera limbo
Interstincta, meat spirans qua desuper aura.
Ast inuisa Diis, Furiarumque altera sedes,
Perpetuę incumbunt cui noctes, horror et ingens;
Manauit summa stantis uis hactenus ora.
Debilis hinc nigri iam uirtus exiit Orci,
Ipse manus et crura simul ceu compede uinctus.
Pręscriptum, qua non liceat, magis esse procaci.
Et noxę antiquę tulit altera pagina nomen
Exulibusque datur libertas certa receptis.
Hic cernit quodcunque nephas et crimina condit,
Inuisus superis, sibi tum male conscius Orcus.
Mille artes fraudum cernit, quam maxima demum
Impietas scelerum est tormentaque sera nocentum.
Vtque argumentum miseris eluditur illud
Esse malum haud mortem, mortem nil protinus esse,
Nam circa haud fieri uiuos, post denique fata
Non superesse quibus prorsus mors hęreat ipsa.
Nam sic aeternam per se subsistere uitam,
Vt quę sunt prorsus diuina prędita mente,
His sibi coniunctis sese iam uiuere pręstet.
Tali hęc particibus 7 demanat origine uita:
Scilicet et natis aliunde hęc aduenit aptis.
Aeternaque in morte manet, qui restitit expers,
Demeritis habili de nuper factus ineptus,
Vt non deficiat mors talis protinus unquam.
Nam corruptiuo non rettulit esse receptum
Debile principio, quod morti subiacet ultro,
Constitit ut certo concors discordia metro,
Prognatum, degens semper uariabile casu.
Ast ea, quę lęto restant obnoxia tali,
Elicita emergunt, iussa ut sunt, uoce creantis.
Omnia quin etiam tali iam condita dicto
Interitum citra constant debentia causę
Nil ulli, occasumque ignorant protinus omnem.
Mens agilis diuum nec non et tractus inanis,
Ipsaque materies regio simul aetheris alti,
Atque anima hęc hominum cęlesti prędita mente
Ingenio luteis sic ossibus addita miro,
Aeternę abscondens ut cęlet originis artem,
Non diducta tamen terrestri corpore defit:
Sed res perpetuo durabilis, ampla potestas,
Qua facili fieri sibi competit omnia prorsus,
Hac gestę uitę merita pro sorte perennat.