# De morte Christi 9.321-365

Damjan Beneša, De morte Christi, De morte Christi liber nonus Damiani Benessę, lines 9.321-9.365. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/9.321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/9.321

Quod primum ut potuit uerbis factoque professus,
Statque fides dictis omnes testantis in oras.
Inter terrores rerum mediumque tumultum
Solliciti consultum adeunt prętoria nuper.
Mox aderant mercati operam deponere moles.
Protinus inde alacri statuunt pręscripta tyroni,
Latronum duro qui frangat uerbere crura.
Plebs ritu nimium fraudari cauta parentum,
Vana superstitio cui cordi, ueraque contra
Relligio uilis: quid enim, ne forte manerent,
Flagitium uitant ceu grande, cadauera festo,
At rursum insonti nil pensi nectere fraudem,
Et demum indigna meritum nil perdere morte?
Prętorem interea pręsenti pectore adiuit,
Affatusque simul facili sermone Iosippus
Poscebat corpus tollendi libera iura.
Ipse diu dubius, si tandem occumberet ille,
Vt nouit, serie quę rettulit omnia miles
Scitanti, promptus tunc supplice uoce petenti
Concessit; properans ille hęc mandata ferebat.
Nec mora, lecta manus iuuenum comitatur euntem:
Vt uentum, quo stat depostum rite cadauer,
Accingunt operi; capulo sublata reponunt
Menbra uiri raptimque illi subiere pheretro.
Effertur scelerum pręcinctus sindone uindex,
Deleuit noxamque obitu qui sustulit omnem.
Est in secessu sedes uicina propinquo,
Affabre structo passim circumdata muro,
Quo nondum positus quisquam, de more sepulcrum
Namque recens stabat rigida sub rupe recisum.
Huc iubet inferri rauca iam uoce Iosippus.
Angustus quamuis aditus de parte patebat
Eoa, spacium tamen intus latius intrat
Atque cauat circum subducta fornice saxum:
A latere hic Boreę terra locus aeditus extat,
Deponi iussum quo tunc exangue cadauer.
At mos, corporibus regum seruatus humandis
Purpureos tellus quacunque excurrit ad ortus,
Exhibitus notis extremum in funus amicis.
Namque aloen circum et myram simul aggerit olli,
Sic demum et puro Nicodemus cingit amictu,
Atque ita compositum digressi rupe relinquunt
Et faucem ingentis pręcludunt obice saxi.
Illicet ut cępit, nusquam iam terror et horror
Desinit, inuadit pauidos urbemque pererrat.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
