Latin
De morte Christi liber nonus Damiani Benessę, lines 9.724-9.766
Damjan Beneša, De morte Christi 9.724-766
Unproofread scanNot analysed yet
Cęperuntque iterum postquam crebrescere gentes,
Continuo ambitio gliscunt et nomina uana,
Imperium raptum, ut ui quis pollebat et armis,
Atque Dei uilis prorsus mox cura remansit.
Non ullas adolent aras, amor urget habendi
Vsque adeo, populos tenuitque obliuio moris
Antiqui, mentes hominum perterruit aurum.
Hinc et fatalis posthac memor ordinis ille,
Vt legit quocum cęlestem conderet urbem,
Hac sibi parte ferit recutitę fędera carnis,
Omne bonum qua iam peccanti corruit olim,
Pollicitus damnum sic porro reponere totum.
Sed lux, quę primis resplenduit, obruta nocte
Protinus ut fallax euanuit umbra nepoti.
Post clades multas tandem promissa uetustum
Poscebat fatum, prouectaque secula dudum
Instabant, redeatue aetas ut prisca, repertum;
Omnia nam fuerant quorsum iam condita, finis
Emicuit, fraus neu noceat tamen hostis iniqui,
Qua cępta est labes, prouidit Spiritus almus.
Illico conceptam noxa defendit in aluo
Materna Mariam, crescentem prouehit ultra,
Vt caput antiqui demum contriuerit hostis
Vllius non uirgo unquam sibi conscia culpę,
Et de more thorum seruabat casta uetusto,
Vxor legitimo ritu tam uera mariti,
Arbitrio cuius lucrum uel cederet omne,
Innocuique status ritu mox nata parentes
Effecit proles, nil iuri ut deroget inde.
Si dator ille boni nil prorsus adulterat usquam,
Si qui prodit homo partu, pertingere porro
Quo non uis, inquam, nata est actiua parentis,
Si constat diuina animas uirtute creari.
Atque datum, si nil refert, utcunque petitum est:
Qui non fraude uenit, uerus tibi Filius ergo,
Manauit quoniam nobis de fonte benigno,
Vnde fluunt bona cuncta quidem mortalibus ultro.
Atque perinde sibi, sponte et quod prouenit horto,
Vindicat haud opera nec cultu uillicus ullo,
Arbor ut interdum surgat lętissimus aruo,
Illa ita dotantur sacro connubia partu.
Crediderim haud alia quę lege petenda fuisse
Aetatis generi sub tempora pristina iusto.