# Miscellaneorum liber 1.1-44

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber, (1) Elegia, lines 1.1-1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/1.1

O iucunda animi species mihi reddita nuper,
Pręsidium humani tam generisue decus,
Obuius unde mihi pręsentem protinus offers?
Atque hęc unde, precor, lux tibi corpus obit,
Lux, quam non oculi cernunt lucem attamen esse?
Haurit quod, nostro est pectore certa fides,
Ipse quidem ut uisus semota sede receptus,
Qua procul humana conditione uiget,
Et uera exceptus iam uerus in aede sacerdos,
Puriter ut Patri per pia uota litet.
Nos illis longe miseri disiungimur oris,
Qua cessit brutis, parte caterua uaga,
Addicti nimium externis turbamur et usque,
Quos, qualis quidam turbo, tumultus agit.
Sic meriti culpas luimus, semperque luemus,
Exilii fuerit dum diuturna dies.
Heu, flendo totos frustra consumimus annos,
Nouit et e nostris crescere pęna malis.
Et dum punimur, peius delinquimus ultro,
Quę mala sic peragunt continuata uices:
Vsque adeo sensim ruerint bona singula nobis,
Restetue, ut redimat facta nephanda, nihil.
Quid non polluimus demum, lustralia sacra,
Seu spectes regni sceptra seuęra magis,
Iudicium ut rectum proprio de limite motum est,
Et lex continuo uana redacta fuit?
Sublatis quibus e medio, passimque tumultus
Et passim nobis mutua pugna stetit,
Quando fidem aduersus hostilia mouimus arma,
Ceu parum id, ut nostro robore pulsa cadat.
Non satis alterna de cęde occumbere fratres,
Iniusto tingi tamue cruore solum,
Ni nostra demum Maumetus in ęde locetur,
Vt fidei Turcus clamitet inde probro.
Addidit extremo exitio Germania, flammas
Extinctas iterum quę reuocare studet.
Ausibus at, quęso, qua contra hostilibus itum est
Et data quę tantis est medicina malis?
Nempe nihil cęptis ecclesia temperat olim,
Peius adhuc solitis addidit illa malis,
Vt stringat ferrum, tractetue prophana sacerdos,
Vt merito uiso fugerit hoste semel.
Has exempla uices quę Christi, quęso, reposcant,
Vt uideare ęquum reddere, parue pari?

---

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_misc_croala8775069.croala-lat1.xml.
