# Miscellaneorum liber 13.187-213

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber, (13) Damiano Benessę tralata, lines 13.187-13.213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/13.187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/13.187

Exitio sed lingua fuit, quis talia credat?
Innocuo exitium sed tamen ipsa fuit:
Inuidiosus enim hac factus, nunc praua uoluntas
Quid nostri ut capiat. Lingua benigna, tace:
Lingua, breui taceas, nec te sic usque tenebo,
Aemulus haud tantum cęperit ipse mei.
Fortunam ueritus, liuorem ut mitiget, ille,
Commentus curę est talia damna suę,
Delitias digito pelagi proiecit in undas,
Nec mora, raptorem repperit hamus aquis,
Quem dono regi piscator, rexque culinę,
Cui lumbo abiectus protinus hęsit aquis.
Annulus eximitur, mirum, de uentre ministro,
Qui subito cęso pisce repertus erat.
Hunc regis digito, mensę mox rettulit illum,
Nec potuit, quamuis ipse dolere uelit.
Atque ego sic tacui, quod lumine spector ab hir quo ,
Inuidięque libens ore fauere uolo.
Tantum ad nos Samius; nec sunt mihi crastina curę,
Quisue habet, incertum est, exitus inde sequi.
Inuidiam cohibens uitę mortalibus autor,
Me tua lux linguis uindicet orta malis.
Fac, ubi perpetuo referam tibi carmina cantu,
Alituum aeternis aggreger ipse choris.
Interea sine uoce manus cape dona loquentis,
Arguta hęc tacitis sint monumenta notis.
Finis

---

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_misc_croala8775069.croala-lat1.xml.
