Latin
14.1 to 14.2
Damjan Beneša, Miscellaneorum liber 14.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum cętum non paucum uideam male parta dicendi facultate non contentos intra fines suos cohiberi, hoc est, quod muneris est sui, ciues in rei publicę administratione ornate et ample posse persuadere, sed limitibus dirutis, ueluti aper siluestris, quęque culta prosternere, quo exemplo et illi prętermissa opera sui despecti officii pridem inuaserunt theologicas professiones, et in ecclesiam acies instruunt, non exigua fraude innexa, ut conflictum ineant cum ecclesiasticę dominationis principibus, inuecti contra mores et uitam eorum pessime actam, non ut ibi sisterent, et docerent Antichristi esse, per eosue fieri lupanar in ecclesia, cęterosue exhortentur, ut malo prouideant, sed protinus inde transgressi optime definita in ecclesia improbant, hereses conuictas suscitant, tum deinceps mores probos et totam religionem uastant, quibus doctos omnes sese obuios opponere singularis operę precium foret, prudentius tamen agendum in eo, ne, quod malum diuino iudicio in ecclesia suscitatum est, temere quid mouentes, non recte curent . Non parum igitur refert, ut in aegro corpore uim mali nosse, causam, et uti morbus promouit, ut perceptis, quę necessaria sunt, medela deinceps posset adhiberi. Cum igitur a lare ipso fides Christi diruatur principum ecclesię improba gubernatione, religiosorum uitę …ore, tum aliorum qui teporem execrantur, infreni ceruice et cerebr… placentis peruicacia, parua uel nulla temporalis dominii pr…, nimia quorundam licentia extinctas hereses suscitantium, …externo ualidissimo hoste, nisi prudenti consilio cunctis …fuerit obuiam, non uideo quid hodie sit aliud expectandum, nisi extremus rerum omnium interitus iam iam inclinatis eo et procumbentibus. Verum cum pro ingenio et facultate mea et pridem egissem, ut, si qua rebus concussis afflictisue possem opitulari, non deessem, in idque et litteras scripserim ad principes, et prius etiam opuscula nonnulla, non fuit tamen, ut multum inde mihi gratularer, ceptis malis nil omnino repressis, tametsi et expeditio contra Turcas facta fuit, et in id conuentum Christianis, sed, ut exitus probauit, unum non bene institutum, alterum pessime administratum fuit. Christianus enim omnis consensus sua in Christo fundamenta debuit habere, nec arma danda, quibus lex uetat, erant. Sed ut sua ratio utriusque teneretur potestatis, et spiritualis et temporalis, obseruandum fuit, et ille exercitus instruendus erat et gladio et uerbo euangelii interprete. At neutrum tenuit, et nullam partem rite tutatus est. Sed Dei sententia actum est pro meritis hominum et ipsa Dei gloria, ut scilicet noster territus inde turpiter cederet, at hostis uictor nihil prorsus haberet, quo sese nimis iactarit maris tempestate profligatis . Sed quid, obsecro, an nostri male mulctati deinceps redditi sunt saniores? Arduum est, ut quem pęniteat facti, in quo delictum non agnoscit. Nam postquam sibi pro uoto contra hostem non cessit, aiunt tractatum apud principes classis de diripienda Christiana ciuitate, nihil omnino male merita. Proh, si quid recti probique est apud homines, hęc fides, hęc Christiana pietas, hec uia demum, ut Maumetana impietas retundatur? Atque hęc mihi exclamatio fuerit totius criminis peroratio.