# Miscellaneorum liber 14.3-4

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber, 14.3 to 14.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/14.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/14.3

Cęterum, cum in tot malis cernam mihi nullum usquam perfugium, rebus prius frustra pluribus tentatis, uisum, quod solum reliquum est, bonarum mentium implorare auxilium, pessime quęque facta in Ecclesia detestantium - Ecclesiam appello Christianę uitę communem statum. Sed cum animaduerterim, si prudentia desit, non paruo periculo id quoque tentari, quod uel quotidiano experimento constat, damnantibus mores malos ecclesiasticorum protinus omnia probari aduersariorum, ut flagitium hodie grande repat eadem, qua Plato ait ingentia crimina suboriri, μισανθρωπείαν καὶ μισολογείαν, ut unis omnis rerum prudentia odio sit nimis uafris quorundam cauillis, alteris exosi homines improbitate nonnullorum. Sed cum considerassem bonorum consensus quam ingenti opi lapsis pene rebus posset esse, uisum operę precium fore, si pręscriberem rationem, qua in id propositum nomen meum dem, et in aliis exposcerem. Christum, inquam, ipsum esse saluatorem, fidem, quam Romana Ecclesia profitetur, esse ueram, et passim per cęterum orbem terrarum sępe subortas hereses extractas fuisse orthodoxis, et orthodoxorum determinationes Romanę Ecclesię receptas; doctores qui fulserunt uariis temporibus in ecclesia probatique Ecclesię sunt, impie et insane damnari ex modo traditionis, modos traditionis apud doctores probatę fidei secundum diuersa tempora uarios extitisse, nullum tamen esse damnandum, quin etiam, si res sedulius discutiatur, inueniendum id ita factum ipsis rebus sic exigentibus; salua fide quędam errata tractantium theologica recenti traditionis modo non magni referre, sed conferre non parum ad prudentiam eorundem diligentiorem discussionem. Porro ea sunt errata de rebus naturalibus, uel etiam theologicis, de quibus nihil pręscribitur ex articulis fidei: ciuilem statum Ecclesię, dum nihil euangelio et diuinę Legi inde pręscribitur, decretis pontificum institui et regi, et rationem eam esse obseruandam, locum tamen super iis esse deliberationis, preterquam si euangelio et diuinę Legi usquequaque quadrent, adhuc item, si leges illę simul utiles et honestę sunt. Pessimo rerum omnium euentu contingere, ut gubernandę Ecclesię pręsint pessimis moribus homines, et nulla probitate pręditi, adeo ut iustissime exclamandum sit sub Antichristo Christi fidem male collocari. Cęteraque quę consonant et doctrinę ecclesiasticę et doctorum probatis sententiis palam fateor semper fore mihi obseruanda, qui nec erubescam, quę sine fidei damno in utramque partem disputari possint, redarguere quod male assertum uidebitur.

---

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_misc_croala8775069.croala-lat1.xml.
