Latin
(14) Epilogus
Damjan Beneša, Miscellaneorum liber 14.5
Unproofread scanNot analysed yet
Est adhuc quod de me pollicear: quoniam nostri temporis homines uideo Germana captos esse facundia et attonitos quasi oscitare, pro mea facultate contra hostes omnes pro bonorum consensu, modo uelint rebus labentibus consulere, decertaturum digladiaturumque pro uiribus. Sed ne quis de me quicquam alius suspicetur, impressis hisce opusculis indicare uolui, quibus in studiis sum educatus, tum qua ratione, si qua in me dicendi uis est, a principio alui, et deinceps semper auxi; tum item studium et uoluntas mea reparandę fidei, et asserendę Christi glorię, qualis fuit. Alioquin in hoc ueluti pręludio experiri uolui, ut si uelites recte impresserint, statim triarios in campum promoueam. Si scolis scilicet hęc leuiora placuerint, de morte Christi libros decem ad finem perductos protinus curem imprimendos.