# Miscellaneorum liber 2

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber, (2) Damianus Benessa Bartulino S. P. D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/2

Magnos oratores legimus exercitationis genus illud non temere tenuisse, ut ueterum scriptis propositis ea figuris et tota dicendi forma uerterent. Quod tametsi Crassus in Carbone imitatus se postea non ampli profectus pęnituisse referat, longe tamen aliter hac de re viri doctissimi sensere, rem perutilem et ad dicendi copiam parandam uel in primis idoneam, adeo ut digna scitu sint, quomodo redarguantur apud Quintilianum ea, quę contra a Crasso adducuntur. Mihi pręterea non parum prodesse uidetur hactenus, quod uel non assequentibus parem dicendi laudem, cum quibus certare proposuerint, omnis tamen orationis nitor ac elegantia cognoscitur. Arbitratus igitur comparandę, nec minus alendę, cui fuisset aliqua eloquentia, operę precium fore, si me ea ratione exercuissem, delegi mihi non ueterum ęditiones, ne si in principio hęsisset, dum sibi nil par ęquumue cerneret, meum hoc studium obtunderetur, nec rursus aliquem de populo, ubi nulla contentio, nulla uictorię ambitio foret, sed Baptistam Carmelitam, virum et doctum, et qui pręcipua poetices laude nostra ętate censebatur. Is aliquot ęglogas scriptas reliquit pro uiri ingenio elaboratas, et inter cętera eius scripta non postremę notę, unde exemptam mihi unam seposui, tamquam ad palum, ad eam militarem meditationem exercitaturus. Nec semel ingenium experiri satis habui, iterum quoque periculum de eodem facere placuit, memoria repetenti contentionem cum Roscio Ciceroni fuisse, uter eorum multiplicius eosdem sensus redderet, ipse oratione, an ille gestibus. In qua materia nostra tempestate Erasmus, prout uersatili ingenio est, monumentum litteris mandauit de uerborum sententiarumue copia: uirum cito, ne quis putet me nostra rarioris arbitrari notę. Et ipse agit tamen in eo, ut quam maxime fieri potest doceremur, quomodo uariari et ueluti locupletari possit oratio. Propositum igitur meum quod fuit, intelligis, et qua ratione studium meum quęsiui, ut exerceam. Multum essem assecutus, si dubia causa fuisset redacta, discrimenque ambiguum cum tanto uiro. Verum ut fatear, quod ipse de illo sentio, carmen eius non paruus spiritus tollit, uerba Latina, compositum elegans, utrumque multam lectionem prę se ferens, figurę apte collocatę, ut is mihi solus aliquando ueteribus opponi posse uideatur, et nisi interdum ueluti maculę quędam carminibus eius aspersę forent, poterat absolutus uideri. Sed quoniam defuit ei aut studium, aut iudicium, a plerisque mea sententia nostri seculi hominibus superatus est, aut quia diligentiores, aut censurę acrioris fuere. Sed an ego proxime, uel quantum his meis carminibus accesserim, quidue in eo extra aleam restet, integrum tuo iudicio ….

---

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_misc_croala8775069.croala-lat1.xml.
