Latin
(3) Baptistę Carmelitę aegloga: Faustus et Fortunatus, lines 3.87-3.119
Damjan Beneša, Miscellaneorum liber 3.87-119
Unproofread scanNot analysed yet
Alloquar et faciam nostros intellegat ignes.
Si tamen illa suos uultus auerterit, ibunt
In lacrimas oculi, triste in suspiria pectus.
Oderit illa licet semper fugiatque sequentem,
Ista tamen, quocunque ferar, me cura sequetur.
Ite procul medicę, non sum sanabilis, artes,
Ite procul magico qui, quod nec credere dignum est,
Carmine pallentes animas reuocatis ab Orco,
Ite procul uanis precibus qui flectere diuos
Creditis: aduersum est et inexorabile cęlum.
Me rapit impatiens furor et iuuat ire per altos
Soliuagum montes, per lustra ignota ferarum. «
Talia iactantem uerbis conabar amicis
Flectere, sed uulnus nihil insanabile curat.
Illum per campos nox intempesta silentes,
Illum exorta dies inter dumeta uidebat
Insomnem semper, raro siluestria poma
Carpentem et potu contentum simplicis undę.
Post longos gemitus exhaustaque lumina fletu
Assiduo, post lamenta et conuulsa frequenti
Pectora singultu, moriens finiuit amores.
Exanimum corpus tumuli sine honore relictum
Nocturnę absumpsere ferę uolucresque diurnę.
Faustus
Heu funesta lues, fatalis machina passim
Corda uenenatis penetrans humana sagittis,
Aequiperans hominem pecudi, quę pocula Circe,
Quę peiora unquam potuit dare philtra Calipso?
Quę Stix, quis Phlegeton grauior, quę maior Herynnis?
O stulti, quicunque deum dixistis Amorem!
Num natura nocens deus est? Vbicunque locorum
Est deus, est homini clemens, innoxius, aequus.
Fortunatus