# Miscellaneorum liber 4

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber, (4) Damiano Benessę eadem ęgloga aliter uersa. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/miscellaneorum-liber/4

‌Faustus Hesterna haud nostris tempestas appulit oris Grandine pręcipiti Baldo crassata per agros, Quę Veronensi sternens tulit omnia campo, Vt nullam agricolis spem posthac inde relinquat. Namque illis ueniens sic rettulit Arculus aruis, Atque ideo merito referretur gratia diuis, Nos et nostra simul fuerint quibus omnia curę. Sed nihil ista timent, quicunque per oppida degunt, Securosque metus congesta pecunia fecit, Vel ruat in terras piceo si Iupiter imbre. Crassatur tantum in miseros iniuria cęli Agricolas, quibus est uictus uix parcus in annum. ‌Fortunatus

---

Damjan Beneša, Miscellaneorum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_misc_croala8775069.croala-lat1.xml.
