# Sermonum liber 1.45-85

Damjan Beneša, Sermonum liber, Satyra prima, lines 1.45-1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/1.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/1.45

Ergo laudamus quod credimus utile nobis:
Quod fit, ut inuentum est, id dicimus utile demum.
Sunt inuenta quidem scindendis sarcula glebis:
Laudamus quęcunque probe proscindere possunt.
Portandoque habiles oneri laudamus asellos,
Quod tali natura tulit, sic dicitur, illos
Officio, nostrosque iuuent hac parte labores.
At contra, fuerit quod mancum et inutile, temnunt:
Afficimus rursus, quod cętera pręstat, honore.
Id rebus magnis debetur, uimque decusque
Quarum miratis obnoxia pectora restant.
Inde et templa quidem diuum sacramus honori,
Quippe rati multum natura quod eminet illa.
Qualia sunt isthęc, tu mecum collige paucis.
Quod sit laude minus, nulli pręstamus honorem,
Vt risum moueat, spectantem haud tale macello
Qui medio pecudes cędentem stultus honoret,
Et non esse locum facto uel dixerit ipse,
Affectu petitur qui tali, et rideat ultro.
Sed nec honorantur laudem quęcunque merentur:
Quo uehitur, quis honoret equum, sit quamlibet acer,
Spectatusque omni laudetur parte, uel alnum
An quis honorauit, quę uello et remige currit,
Et nulli uello quamuis nec remige cedat?
Primus honoratur Deus ipse, et cętera posthac,
Vt quęque accedunt naturę proxima tali.
Ergo id naturę pręscriptum est limite certo,
Quodque hominem est infra, nil dignum quippe putatur,
Cui pręstetur honor, fuerit laudabile quamuis.
Atque ita dignari nobis licet hactenus illum,
Captus ei quod sit diuinę mentis et haustus
Rerum, quas oculis longe natura remouit.
Hinc honor haud aliunde quidem tibi debet haberi,
Hoc digni quicunque adeunt cęlestia mente
Et capiunt, uitam quę regula temperat, illinc.
Vnde huc processit, sermo reuocetur eodem.
Qui uult laudari, meritis ut pręstet oportet.
Ridiculus fuerit tandem non omnibus ille,
Qui nil pręcipuum de se promittit, et idem
Contendat, nec parte uelit melioribus ulla
Cedere, et in populo nomen si quęrat inane?

---

Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml.
