Latin
Sermo decimus, lines 10.221-10.267
Damjan Beneša, Sermonum liber 10.221-267
Unproofread scanNot analysed yet
Non etiam unde inopi petitur translatio dicto.
Materiale igitur, sibi quod concernit inane,
Innuit a terra, longe ut diuersa nitenti
A cęlo puros splendorum scilicet actus,
Naturę geminę tum quod uariabile, limphis,
Nox informe simul declarat utraque profundi.
Sat tetigisse modo libanti tanta, nugasque
Pręteriisse iuuat, contentio iunior olim
Quas peperit, secum utque agitat ludibria quędam,
Et dubia haud nouit, quot non discussa relinquat.
Digressum tamen unde, modo placet ecce reuerti,
Vita hominum est igitur, qua nil perfectius omni
Cęli contextu, lato nil orbe tenetur.
Tum perfecta minus, meliorum scilicet esse
Vsibus et certo profectu constat opique.
Ergo spectat eo, quod cęlum continet amplum,
Vt uitę prorsus nostrę deseruiat ultro.
Illa gubernantis porro est moderatio quędam,
Quę motus animi cohibet, quę fine teneri
Pręscripto iubet ac etiam cęlestibus aequat
Dispectis rebus prudenter, ut omnia prorsus
Hęc eadem iusto tibi sic examine penset,
Natiui regat ut pro captu luminis isthac.
Quin etiam mortem dum uitę sępe petitam
Pręponit, restare putat post ultima fata
Pręmia, de qua re nos certius instruit alto
Missa fides, motusque malos de pectore pellit
Cęlestum porro reddens commertia nobis.
Aetas longa quidem huc tandem nos prouehit aeui,
Errores ueterum depulso nosse ueterno
Vt liceat, tum spe meliori degere posse,
Quin mundus senio natis prodesse uidetur,
Nam quota res tandem uel nostri temporis illa?
Transmissasque plagas, totamque peristasin orbis
Lustratam, fidei famam uulgataque dicta
Aduersus uitia et uirtuti pręlia sumpta,
Diductis accensa hodie quę partibus instant,
Hęreticis fidei Turcisque minantibus una
Excidium, licet inuitis, quos adiuuat ipsis
Nostrorum mala mens factis uitaque prophana.
Non alio melius uir fortis tempore nasci
Et nunquam potuit maiori laude mereri.
O, quicunque animis hodie pręsentibus urgent
Sincęramque fidem et patrias defendere leges,
Vere fęlices, o terque quaterque beatos,
Et mutaturos mortali sorte deorum
Vitam, agedum tacitus tu mecum, nate, tuere!