Latin
Sermo decimus, lines 10.89-10.130
Damjan Beneša, Sermonum liber 10.89-130
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc igitur nobis sita sunt exordia in ipsis
Sensibus, augescit noster quoque spiritus inde.
Quęque homines ideo sacris preciosa reposcit
Ipse Deus, mandans sibi soli optata dicari,
Vt secum coeant tandem, cui uota relegant,
Inde pecus sacris ardebat in ignibus olim.
Non temere at nobis bona delinquentibus ultro
Intereunt, etenim nobiscum protinus actum
Sic a principio est facinus damnante scelestum
Quodque Deo, ut demum obruerit genus imbribus omne,
Turpia cui dictu tum cuncta obscęna placebant,
Vt sibi uix posthac hominem hinc excęperit unum,
Ex quo stirpem aliam uenientibus aederet annis.
Quin soboles non illa diu tibi perstitit insons,
Diuersi sed erat generis longe altera culpa,
Et tollunt animos captantes nomen inane.
Bella hinc orta statim regnandi et sęua cupido,
Cum uitiis nonnulla tamen sic denique uirtus
Creuit et humanas suscepta exercuit artes,
Dexteritate tenet qua sese publicus usus,
Non simplex nostri prouectus substitit unde
Ingenii, et qui mirari sublimia mouit.
Ergo huc sustinuit peccantes prouidus autor,
Vis nostra eliciat toto pro robore quo se.
Ast idem legisse tamen non defuit unquam,
Tandem erectus humo aspectum qui tollat ad astra,
Caldęusue fuit quidam, cui puriter hęsit.
Huic demum fidei post capta pericula rarę
Plurima pollicitus tandem prius abdita pandit,
Quis Deus et uitę quodnam sibi degitur aeuum,
Vt sterilis non illa manet uis ultima rerum,
Noticiaque sui quod uerbum promicat inde,
Vera aeque ac integra Patris substantia magni.
Mutuus his itidem uelut illico manat amorque:
Res quę materia longe iam distat ab omni,
Tum simplex actus totus sibi redditus una,
A quo statque omnis semota potentia prorsus,
Os agilis pariter qui fert ab origine ternum.
Quod stirpi demis, uirtuti demitur illud,
At uirtus suprema quidem, nec enim altera consors
Est omnino sibi, uirtus sic permanet una,
Etsi diuerso uultus stant protinus ore.