Latin
Satyra secunda, lines 2.1-2.43
Damjan Beneša, Sermonum liber 2.1-43
Unproofread scanNot analysed yet
Scribendi tempus potiorque occassio nunquam
Contigit, errores ut qui deriserit olim,
Nunc agitet pleno pręcordia tota cachino.
Non armis melius quam risu protinus alto
Stultitia est agitanda hominum: cape commoda tela
Temporibus, qua sunt non magna pericula, fige.
Interea hanc mecum rationem pone, tabella,
Et bene quo uergat nunc calculus iste tuere.
Nomina non frustra sunt ipsis indita rebus
Et cupiunt prorsus pręscripto fine teneri.
Nauclerus bibulam tumido regat aequore puppim,
Ponere mensura iusta sciat ordea mannus,
Et bene stringat equos; audax facundia demum
Rhetora sic quascunque animat defendere causas.
Sic, quid iura iubent, exquirat nosse senatus,
Quod nisi, clamorem tollent subsellia sępe.
Prouectus fieri paulatim atque ordine certo
Norit, qui spectat recte incunabula nostra:
Artus componit puerorum fascia prima.
Esse sibi mox urget opi, quod cernit et audit,
Prorsus adhuc infans secum meditatur et ipsam
Ore ciet linguam, uoces ac digerit apte.
Accedunt artes uarię et doctrina magistri:
Tum subit et morum bifido iam limite callis.
Quamlibet et fuerit diuersę hinc optio uitę,
Cuncta tamen finem natura hęc cogit ad unum,
Qua uita hos una ciuilis colligit urbe,
Quę tantum ex uariis simplex euasit et una,
Conciliatque uirum iam munera cuique uicissim.
Sic agaso mercis festinat in oppida uector,
Inferat annonam mandenti ut sedulus urbi,
Siue opus huic alio fuerit, conuectet abunde,
Vt nulli proprio mentiri munere fas sit.
Nil sibi cum radiis, lanam qui carminat, inquit,
Et licet huic nescire colo deducere filum,
Peccaturque adeo, fateor, nil hactenus usquam.
Verum qua uitam infęlix inuaserit error
Dicendum: minimis in rebus quęrimus artem,
Qua sine frustra operam consumere credimus omnem.
Arte tamen nulla maiora negotia tractas,
Prorsus, ut expedias prudenter qualia, refert.
Quod nemo didicit, nemo nescire uidetur,
Debetur rebus moderamen quale regendis.