# Sermonum liber 3.1-42

Damjan Beneša, Sermonum liber, Satyra III, lines 3.1-3.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/3.1

Sermoni nostro refert, Suadela Venusque
Adsit, tam prodit coram qui regibus audax,
Et memori, quoniam summis de rebus habetur,
Vatis inesse nigrę pondus dicentis alutę,
Par furię Barri, per quam est iniecta puellis
De tam deliro scitandi singula cura.
Sed ne subiciam semel inconsultius ausus,
Non possum, cunctas hinc corrogo prouidus artes,
Versauique modos, aditus quibus aptior esset,
Arma uolens hodie, quę cerno, tollere dextris,
Atque alia et multo potiora impingere rursus.
Vnde ergo affari reges exordiar, orbis
Lumina et ingentes quassantia sidera terras?
Sed placet hęc primo procedat fabula blande.
Si geminum pastor sinat inter ouilia caprum
Aduersis animis ut toto pro grege pugnent,
Et pręsente lupo irritet iam sponte calentes,
Gauisus nixis si cornibus acriter urgent,
Nonne malus subitam fundat per pabula cędem?
Sin animi uitium iam prauo more secutus
Spectet adhuc, donec mactentur ouilia tota,
Et demum recta aggressus deturbet utrumque,
An, quęso, posthac hic iam quid pascat habebit?
Ergo errabit egens siluis. Pastoris, at inquis,
Tanta quidem cui non uecordia constet? Apertum
Hic habeo, cępto quod iam sermone petebam.
Vos olim terris pręlustria nomina, reges,
Et uos pastores populorum degitis, inquam.
Quorsum ergo hęc uobis certamina mutua tendunt?
Attritis non pręda eritis mox uiribus hosti?
Vel quo Pannonię citro et rixantibus ultro,
Quoue Rhodo cessit non motis protinus unguem?
Scilicet hęc dudum non hausit barbarus ignis,
Aut non ulterius processit limite fracto?
Forsan et ignoras signata est semita quonam?
Crede mihi, curret ueluti per lubrica pręceps
Atque inopinus iam positos in fine tenebit.
Sed uideo unde malum nostro hoc irrepserit orbi:
Infestus pridem Deus ecce minatur ab alto,
Quod mactastis auem, quę uobis oua ferebat
Aurea, securi qua nunc uescuntur in aulis,
Qui pellunt toto sacrum de pectore nomen.

---

Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml.
