# Sermonum liber 4.1-41

Damjan Beneša, Sermonum liber, Satyra quarta, lines 4.1-4.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/4.1

Propositum urbano ut nobis hic sermo lepore
Repat humi, qualem non fabula spernat anilis.
Iccirco ampulas tragici secerno cothurni,
Incutiendus erat quamuis grauiore flagello.
Mars, armis qui nunc toto circumtonat orbe,
Accerse huc quotquot fert Picens marcida mala,
Vt iaculis hodie non desit missile nostris,
Quod telis Italum grauiores imprimat ictus:
Nam ratio et uerum misso sociabitur una.
Ast illo decreta uolunt quia tendere legum,
Vt nequam superet melior pars altera partem,
Si bene iam relegis quę disserit Atticus hospes,
Huc a parte simul mecum stet turba piorum.
Id primum, nobis quod nemo negauerit, inquam,
Latius ut regnent, hodie stant pręlia tanta
Principibus; nullum uero uictoria finem
Repperit, hoc ideo quia semper parta retrorsum
Labuntur, posthacue lucro maiora rependunt
Damna, tamen certum iam non desistere cępto.
Dum recta ratione omnes contendere credunt,
Sermonum scriptor quam nunc examine tali
Perpendo, aduertas tu parte an quadret ab omni.
Namque bonum imperium iuxta bene cedere debet
Et regi et populo, cui iam parere necesse est,
Illos concordes quę gratia iungit in unum.
Quicquid amicicię nobis ea uincula rumpit,
Id ueluti uitare nocens et inutile pręstat.
Declinare omnes nam sic contraria norunt,
Agna lupum Lybicum, rursus lupus ipse leonem.
Ars humana tulit pariter quo plurima, solers
Commoda quottidie dum uitę quęrit egenti
Atque parat quęcunque quidem sunt usibus apta,
Quę uero impediunt, remouet contraria longe.
Sic instans operi quod sudat rusticus, illo
Cuncta refert, studio quo functus in horrea condat,
Vnde domum tandem totum sustentet in annum.
Atque ut lucidius promam, quę cogito dudum
Complectorque animo, curat, qui pascit, ouile,
Sin nil prospiciat pecori, sed carpere tantum
Sedulus inde uenit quodcunque, in cętera segnis,
Huic cito mors, inquam, delebit ouilia tota.

---

Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml.
