# Sermonum liber 4.42-83

Damjan Beneša, Sermonum liber, Satyra quarta, lines 4.42-4.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/4.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/4.42

Quid si non pecudes idem, sed equilia curet,
Spectet, pręsentem sibi quod deglubat in horam,
Vnde nihil ualeat, nisi cauda pellere setam
Venalem tantum uili piscantibus hamo,
An pulum tandem generosum hic educet unquam,
Edoctum campo spectatos ponere gressus?
Quod peto nunc, ideoque et longius ordior, isthinc
Cerne: anima corpus mortale an uilius hoc sit,
In terra positum sordes quod condit olentes,
Cum mens astra petat cęlo gaudetque uagari,
Atque nihil condit, iam protinus unde grauetur?
Diuersos habeat sin hoc utrumque magistros,
Alterius numquid deseruiet usibus alter?
Alteruter cuius demum moderabitur acta?
Vilius, aut potius peioris nobile contra?
Sin quales fuerint mores, et protinus ipsum
Taliter afficitur corpus, nempe optima refert
Sit nobis anima, ingenuo quoque prędita cultu.
Rursus idem hoc alia tibi nunc sic colligo, mentem
Huc adhibe: quis tentat opus, si spreuerit artem,
Cuius, ut absoluat, prudentia calleat, illud?
Nemo; sed contra, proprii quod muneris esset,
Officii meminere, nocent tum quę, omnia uitant,
Atque operis gaudet quęsitam unde hauriat artem,
A se quale alios petiisse optauerit ipse.
Verte huc, quęso: latet modo nos non cognita solum
Hęc res, unde quati tantum mortalia cernis,
In primis illi ut noceant, qui publica curant,
Auspicibusque ruant ipsis urbesque domusque
Priuatę, et tales casus labefacta sequantur
Omnia, de medio primum tollantur ut ipsi
Reges et regum series longissima prolis.
Hac igitur radice malum tibi promicat, illhinc
Pullulat et pestis, quę mox in origine lędit,
Regibus exitio sint ipsa ut regna, simulque
Subiectis populis; morbi quęrenda medela
Hinc ergo, et qua nam labes sub uiscera serpat
Spectandum, tecum pensabis singula dicta.
Quod fit nam passim, fieri hac in parte necesse est,
A quibus officiumque et munia certa petuntur,
Arte ualent, gnauos facit experientia longa
Et qui non didicit, non uitem falce putabit.

---

Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml.
