Latin
Satyra sexta, lines 6.129-6.173
Damjan Beneša, Sermonum liber 6.129-173
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tantum abscondat mihi tellus in scrobe dictum,
Nata tamen neu post exsibilet aura loquelam,
Distulit auriculas in arundine qualiter olim.
Omnia nam uastentur eo mox igne, futurum est,
Ni prius extinguas studio tu prouidus acri.
Difficile et quamuis, res ferme ac ardua factu,
Possibilis tamen, et rationem urgemur inire
Consilii, rerumque salus id publica poscit.
Expedies facili quod tramite scilicet olim,
Prospicies dubiis si rebus cautus utrinque,
Vt simul et serues, quantum prudentia dictat,
Nec non castiges examine singula iusto,
Qua legi diuę quadrarint omnia rite.
O si castra legi, tum tali pręlia uoto
Constitui uideam, raptus fidem ut asserat ensis
Et libertatem longę inde tyrannidis ultis!
In manibus nobis fuerit uictoria lęta,
Sufficerentque acies hęc regna petentibus ultro,
Auxilia ingruerent tum lassis altera demum,
Vicinique Getę et motis Polonia castris.
Quin raperent alacres iusta omnes ocyus arma,
Pro lare, pro gnatis, omni pro denique uita,
Proque fide demum, memores discrimen id esse.
Proposito, refert, sed quali sumitur, inde
Susceptum bellum tibi porro geratur eodem,
Quo consulta Deus nobis bene prouehat olim.
Nemo sibi quicquam petat inde, sed omnia Christo.
Imperium crescat, crescat res publica tantum,
Vnde salus pendet, columen tutelaque rerum,
Omnia stantque simul ceu summo in uertice iuncta,
Quis status et crucis actutum quę creuerit umbra,
Asserto fidei sincęro dogmate passim
Et Maumetana procul inde tyrannide pulsa,
Si simul inueteratum aedes expurget abusum:
Scilicet inde gelu et prauo defenderit aestu,
Adductos Christus si cogat ouilibus unis,
Et circum fidei late confinia tendat.
Eia agite his animis, et tali pectore miles
Lectus eat, campis acies stent ordine structę.
His terris, subeat, quantum iam floruit olim
Nostra fides, et adhuc ipsis natalibus esse,
Qui iam lustretur professus dogmata Christi,
Id nec tam duris prohiberi et rebus iniquis,
Malle pati prorsus diuersa incommoda uitę,
Degener a ritu quam si desciscat auito.