# Sermonum liber 7.87-129

Damjan Beneša, Sermonum liber, Satyra septima, lines 7.87-7.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/7.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/7.87

Non Christum ratio, non mors iam cogit et ipsa,
Ne doleat tantum, ne tantum ploret inultus?
Sed tu uel mea nunc mittentis uerba putato:
Iste locus, terris non ut fera bella serantur,
Hauriat at mundus magis unde salubria dicta.
Est ferrum tamen, unde licet malefacta retundi,
Atque id mandatis iussum parere tenetur.
Si poscat quamuis leuis ille piacula labis,
Non uos flagitii, non uos depostulet ultro
Damnati moris, spretique piaminis olim?
Non sibi tot iubeat purgari cędibus aedem?
Esto, multa quidem fieri quod cogerit aeuum,
At facti uenia, obstari si protinus olim
Quęsitum cupidis alieni, et pręmia digna
Si sunt multorum malefactis reddita nuper,
Quo uel priuatum pectus prorumpere constat.
Vsque pudicicię insidias non pertulit ille
Par Bruto, ferro fęlicius insuper usus,
Mors ea ni patrię foret infęlicius acta.
Susceptum ratione, licet, nemo improbet unquam,
At non, ut liceat iam protinus omnia magnis.
Si cęlo pendere liquet mortalia cuncta,
Legibus hinc etiam et certo simul ordine necti,
Ordinis una igitur series est aurea, quęue
Prouehit auspiciis cęlestibus; altera contra
Heu, temere hęc uersans palantum more tumultus
Mittit in abruptum miseros et deicit Orco.
Vnde oritur nobis ratio diuersa regendi,
Computet ut demum recte prior omnia uitę,
Altera cum turpis, maculis infectaque restet,
Errorum genitrix et nigrę obnoxia morti est.
Euge, Pater, nobis tu dux, tu uerus et auspex
Hoc pręscribis iter iussus deducere rite!
Non simplex acies, non unus miles in hostem
Quęrendus, uarium opponi sed debet utroque,
Quam uarię species castris hostilibus, agmen:
Intus enim frustra nos impugnamur et extra.
Sed quoniam excors damnata est sententia pridem,
Prorsus eo Fidei prohiberi sumere ferrum,
Persuasę populis edoctis lumine Verbi,
Imperio, patuit quam late, sponte receptę,
Detractum nihil est cui iuris protinus inde,
Accessum potius, posthac Pater orbis ut esset.

---

Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml.
