Latin · Dactylic hexameter
Satyra octaua, lines 8.54-8.94
Damjan Beneša, Sermonum liber 8.54-94
Unproofread scanNot analysed yet
Peius ridiculo uisum tam nobile contra
Factum animal, ludos de quo Fortuna iocosque
Tot fecit, uarios ut scęna induxerit actus,
Publicaque exhibuit nostri spectacula casus.
Legibus at quonam parens euadit hic idem?
Scilicet hunc tenues rapiens Astręa per auras
Sub pedibus Manes furibundum Acherontaque monstrat,
Perpetui seriem mox ordinis ille secutus
Absconditque caput, propriis et redditur astris.
Eia age nunc et agi tecum patiere libenter
Quo pacto tandem? Legi contrarius esse
Diuinę et miseris torqueri casibus, olim
Pręcisum est Parcis ut inexorabile fatum?
An qua libertas regnat, nec desinit usquam,
Promotos aura sed prouehit usque secunda?
Heus, hodie iam longa tibi querimonia cesset!
Nempe solum hoc sacrum, quod nos calcamus, et aedes
Ipsa Dei, hic nostrę misteria nosce salutis;
Hoc regnum, statuit sibi quod sapientia Patris,
Quo rediit, postliminio ceu, natio nostra,
Fas ubi cęlestis ciues mortalibus urbis
Esse ac exilii fas damna rependere longi.
Sed Christo qua nam sunt regna hęc prorsus adepta?
Non tulit hic mortem, non hic opprobria mille,
Mandauitque suis non dogmata talia demum?
Sed quid enim, pacem non commendauerit usque?
Heu, animus quo te rapuit, quo flexerit ira,
Nec sat adhuc uobis pridem tot pręlia facta,
De quibus incertum, constarent iurene, prorsus
Hęc hodie ni iam tibi sumpseris impia tantum,
Defendi poteris nec, si stes uindice ferro?
Obtinuit nullum sibi ius uim protinus illam,
Vt liceat, quodcumque libet, uel si omnia prorsus
Verteris, hinc fidei ratio iam nulla fiatue.
Insuper inde reum plus, scito, iniuria lędit,
Quam si quis patitur, mala si patiemur, inultus
Non iam restiteris tumet, uindicta, nocentes
Quę punit, suadens aderit mortalibus ultro
Rectorem constare Deum, tum curta uoluntas
Quam sit peccandi, poenam expendisse coacta,
Atque agier secum captiuo ut, cętera prorsus.