# Sermonum liber 9.1-47

Damjan Beneša, Sermonum liber, Satyra nona, lines 9.1-9.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/sermonum-liber/9.1

Multa prius tecum quamuis audacius usus
Contulerim, studio quamuis tum denique multa
Dictarim meditans cęlo tua tollere facta,
Spe ductus fati melioris tempus oriri,
Auspiciisque tuis renouari secula posse,
Multa tamen fallunt luduntque fugacia uota
Mortales, ut adhuc non iam promouerit unguem
Fortuna, at contra nostros irrumpere fines
Auserit et ducat captiuos Turca fideles
Quottidie, atteriturque simul res nostra ruitque.
An satis est solio sceptrisque potirier istis,
Atque tua nil iam referre putaueris inde,
Intereat uel si plebs uilior omnis ad unum?
Nonne sequi positis iam talibus inde necesse,
Insano sic cuncta regi mortalia casu,
Si quos ingenio simili subsistere demum,
Atque iccirco nihil prorsus differre uicissim,
Attamen usque adeo uel sic iam constet abesse,
Sit nihil omnino quo rerum optatius uno,
At contra prorsus restet uilissimus alter?
Sed modo si solo uersari talia casu
Contingat, nec sit quę iam prudentia rebus
Temperet, at, quęso, quocum fęlicius actum
Esse queat, generis tibi tam male prorsus agentis,
Peius et instabili titubantis protinus alto.
Sin absurdum, consulto cui cuncta geruntur,
Proueniat temere hoc prorsus, sitque, unde redundat,
Vilius omnino rationis disparis ultra.
Mente gubernari nostrum genus ergo patebit
Concessis tandem, si nil omnino per omnem
Expediat uitam, proprium spectauerit ultro
Ni finem, studium ni prorsus conferat illo,
Exortes ne sit restare diutius olim.
Non operę pretium fuerit iam nosse, regendis
Cur nam pręficiar populis, cur denique, si sic
Contingat potius, cogar parere iubenti?
Ast illo haud aliter demum pertingitur unquam,
Ni, quacunque locet, ualeam penetrare profundum
Consilium, uoluit quod nos ciuiliter omnes
Institui, a siluis collegit in oppida postquam.
Hic mecum agrestes cogi speculare frequentes,
Aduersusque feras opponi męnia primum.
Vita hominum uariis exculta est artibus unde,
Et cępit melius uestiri, mollior una
Quęsitus uictus, per quem cutis hispida cessit,
Et melior uenis manauit protinus humor,
Ac simul ingenium solertius exit adultis.

---

Damjan Beneša, Sermonum liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d_sat_croala8033200.croala-lat1.xml.
