Latin
CAROLUM UNDECIMUM: ULRICAM
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 18
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc spernimus somnia Paganorum, nescio quos magos, qvas belluas, quae idola, pro Numine colentium: spernimus totiens convictos irrisores Christi: qvorum doctrina nihil incertius, cogitatione plausibilius, inventionum apparatu monstrosius, intrudere potuit tenebrarum horror: Spernimus &eos, qui, super vagis humanae rationis praeceptis, aedificant ea fidei dogmata, quae minuunt DEI intentionem, unici MEDIATORIS merita, S. SANCTI operatricem gratiam: adeoque omnia, quae penes aeternitatem sacra, penes Angelos divina, penes homines sanos religiosa, sunt &aestimantur.