# Scientiarum magnes 18

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, CAROLUM UNDECIMUM: ULRICAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/18

Hinc spernimus somnia Paganorum, nescio quos magos, qvas belluas, quae idola, pro Numine colentium: spernimus totiens convictos irrisores Christi: qvorum doctrina nihil incertius, cogitatione plausibilius, inventionum apparatu monstrosius, intrudere potuit tenebrarum horror: Spernimus & eos, qui, super vagis humanae rationis praeceptis, aedificant ea fidei dogmata, quae minuunt DEI intentionem, unici MEDIATORIS merita, S. SANCTI operatricem gratiam: adeoque omnia, quae penes aeternitatem sacra, penes Angelos divina, penes homines sanos religiosa, sunt & aestimantur.

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
