Latin
TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 24
Unproofread scanNot analysed yet
Idipsum de Scientiarum Magnete licebit dicere: quamvis in nullo sit pretio apud aulas barbaricas, apud collegia ineptorum, apud Scribarum &Pharisaeorum mensas: tamen qvidqvid Sacramentorum curiosis mentibus &oculis subjicit natura: qvidqvid Virtutum catenam intrat &decet: quidqvid in Regiminis Throno arcani latet, omnia in se conclusit SCIENTIARUM MAGNES. Hujus attractu &repulsu: segregat se mens cordata à terrenis sordibus, &alligatur coelo: Hujus attractu &repulsu, iniqvitatis dolos in exilia pellit justitia: Hujus attractu &repulsu detruncat agmina morborum medicina: Hujus attractu &repulsu, florescit Fortitudo, temperantia, bonorum copia.