# Scientiarum magnes 24

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/24

Idipsum de Scientiarum Magnete licebit dicere: quamvis in nullo sit pretio apud aulas barbaricas, apud collegia ineptorum, apud Scribarum & Pharisaeorum mensas: tamen qvidqvid Sacramentorum curiosis mentibus & oculis subjicit natura: qvidqvid Virtutum catenam intrat & decet: quidqvid in Regiminis Throno arcani latet, omnia in se conclusit SCIENTIARUM MAGNES. Hujus attractu & repulsu: segregat se mens cordata à terrenis sordibus, & alligatur coelo: Hujus attractu & repulsu, iniqvitatis dolos in exilia pellit justitia: Hujus attractu & repulsu detruncat agmina morborum medicina: Hujus attractu & repulsu, florescit Fortitudo, temperantia, bonorum copia.

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
