# Scientiarum magnes 26

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/26

Haec si magneticè l cohaeret, si coelesti manu signatur, si ungitur prudentiae oleo; si adstringitur nervis artium; mox eam adorant oriens, Occidens, Meridies, Septentrio; tanto magnificentior futura, qvanto propius ad archetypi formam accedit, ad DEUM Deorum Maximum, ad UNICUM & SOLIDUM AETERNITATIS MAGNETEM. Huc colliment diligentia, intentio, studia: non furioso rixandi pruritu; non obscuris ambagibus; non tyrannionum deliriis; sed amore virtutis, amore honesti, quem comitari solent, fama integerrima, sincerus honor, beata gloria. Novistis Aud: qvam eximia sunt Tullii monita, de Finibus? ea, dum castè ponderant praeclara ingenia; intenta unicè in DEum, in Patriam, in juventutem, in commoda Academicarum tum semper suis meditationibus praeficiunt hanc vocem, respice Finem. Ejus ignoratio perversè omnia confundit, lucis semitam occludit, ac nescio, per quae invia, in voragines praecipitat aethereos satus, nostra tam florida sanctitatis semina, intima Divinitatis sopyra.

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
