# Scientiarum magnes 3

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/3

SERENISSIMAE AUGUSTISSIMAEQVE DOMINAE, ULRICAE ELEONORAE, SVECIAE, GOTHIAE, VANDALIAE, TUM PROVINCIARUM HISCE ADUNITARUM REGINAE. ADFULGEANT OMNIA BONA! plures ingenii foetus, per gradus qvosdam, addit; amoris Divini in polum boreum est certum testimonium; magnificentiae Regalis recordatio; tum iusta memoria beneficiorum, quae meritò diffundi debent in omnem posteritatem. Civibus intra circulum Sveciae habitantibus, sua opima fata omnino gratulor: Mihi pariter gaudeo; qvod, licet variis fortunae telis fuerim expositus; tamen satis immensum tuli meorum Studiorum fructum.

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
