# Scientiarum magnes 33

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/33

Ordine justo evolvit haec facullineamenta principiorum; tas, post radicum ipsarum expositionem; post communium vocabulorum intelligentiam; ACADEMICE surgit in illam grandem & accuratam notitiam; cujus beneficio, BIBLIA SACRA, HaebraeHebraeorum libros, stylo dissonos, dialecto sibi dissimiles, imo recessus intimos Gentis & lingvae penetrat, sugit, exponit, artificio scribendi imitatur, ac canit, quod est difficilimum iuxta metra Psalmorum Davidis. Doctrinam morum amplectimur eam, quae brevia praecepta, utilia exempla, tum normam rectè vivendi praescribit. Non rabioso fremitu inhorrescimus, non otiosis certatiunculis tenerae aetati fucum facimus, non chaos millies recoctum apponimus: eam vero bonae mentis normam extendimus; quae sensui rationem, corpori animum, utile jucundo, honestum utili, tempori praeponit aeternitatem. Atque cum nihil magis deceat Regnorum Capita & Cives, qvam cognoscere mundi statum, tractare seculorum negotia, rerumque gestarum initia, casus, exitus: quid judaeorum felicitatem; quid Aegyptiorum famam; quid Persarum opulentiam; quid Romanam magnitudinem; qvid aliorum populorum gloriam auxit, concussit, depressit. Talia revelat HISTORIA, & ejus buccina POLITICA, germanus Imperiorum MAGNES. Hunc ingeniosè eruit, judicio polit, ac in aularum subsidia, in orbis fata, librat ABOENSIS ACADEMIA. Non exardescit in Rerumpubl: perniciem, non consistit innuda acie lingvae; non excarnificat doctorum manes. Intenta in illud quod ab homine flagitat DEUS, ut prosit Homini; ut videat accuratè; quid postulant aeternitatis mandata, jussio regalis, conscientiae stimulus, magnes gentium. Vetustas miratur, Graecorum Constantini, longè splendidissimum aedificium: incredibili venustatis imagine undiqvaque excellens, positus erat in plano thronus inauditi pretii eburneus; ad latera stabant qvercus aeneae in altitudinem justam protensae, floribus nitidae, foliis opacae, fructibus graves: per ramulos discurrebant aviculae ex Carbunculo, Rubino, Smaragdo, Opalo; dulcissimis lingvis, rostro parvulo, svavi concentu, mulcentes organa audientium.

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
