Latin
TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 41
Unproofread scanNot analysed yet
Antiqva est sapientum qverela, corpora haec, qvae inhabitat divina mens, impugnari variis morborum generibus, quae caput, oculos, aures, guttur, dentes, pulinones, pectoris musculos, Epar, lienem, renes, vesicam, &interiora viscera turbant; adeoque patet haec miserrima, haec tonans, haec superbissima machina, juxta vetustatis observantiam, ictibus qvadraginta febrium. Nunc vero postqvam fercula gallica, ingluvies, somnus, phantasia sine foenore, venerei c lusus increvere; duplicatum esse hunc credimus exercitum, has turmas, hanc timendam phalangem morborum.