# Scientiarum magnes 41

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/41

Antiqva est sapientum qverela, corpora haec, qvae inhabitat divina mens, impugnari variis morborum generibus, quae caput, oculos, aures, guttur, dentes, pulinones, pectoris musculos, Epar, lienem, renes, vesicam, & interiora viscera turbant; adeoque patet haec miserrima, haec tonans, haec superbissima machina, juxta vetustatis observantiam, ictibus qvadraginta febrium. Nunc vero postqvam fercula gallica, ingluvies, somnus, phantasia sine foenore, venerei c lusus increvere; duplicatum esse hunc credimus exercitum, has turmas, hanc timendam phalangem morborum.

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
