Latin
5
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &Coronationis solennia; &Matrimonii Regalis auspicia, &victoriarum cursum; &Vistrorum Principum, oppido laeta natalitia; tum qvorundam ex illis funestum ac praematurum occasum: SERMONIBUS tamen DEBITIS jam indigitavi, celebravi pariter; mox Luxi; ac juxta Leges Civilium GENTIUM, aeternitatis inscripsi tabulis. Nunc vero vergentis meae in Senium aetatis illum insuper fructum habeo, qvod liceat mihi, hoc ORBIS BOREI JUBILAEUM, tam SACRIS MANIBUS consecrare; quae in hoc Imperio, religionis dignitatem, Justitiae vim, Potentiae Splendorem, Virtutum exercitia, regunt piè; flectunt notanter, gubernant Sapientissimè; Qvae, elementia protegunt innocentes, castos, miseros; reputantes, nihil beatius, quam singulas regni venas nectare at bonorum copia affluere: nihil gratius, qvam salutem publicam, florescere; nihil fortius, inter causas alias conservantes regna, distenta &pingvi, Agricolarum Fortuna; quâ penitus neglectâ, triumphat improbitas, rident hostes, gemitu luctuque confecta, tabescit pulcherrima Virtus. Quae constanti spiritu, Adulatores omnes, &cavillationes Achitophelis, Sejani, Narcissi; tamquam fatalia aularum monstra, insipida, pusilla, infelicia, horrida, ingenti odio persequuntur: Qvielenique in Ecclesia ordinem, aeqvitatem in foro, foedera societatum, sacris digitis conservant. Inde clamant Sapientes, clamant Magnates, clamant incolarum &accolarum cordatiores, ex uno utero enata,