# Scientiarum magnes 5

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/5

Nam & Coronationis solennia; & Matrimonii Regalis auspicia, & victoriarum cursum; & Vistrorum Principum, oppido laeta natalitia; tum qvorundam ex illis funestum ac praematurum occasum: SERMONIBUS tamen DEBITIS jam indigitavi, celebravi pariter; mox Luxi; ac juxta Leges Civilium GENTIUM, aeternitatis inscripsi tabulis. Nunc vero vergentis meae in Senium aetatis illum insuper fructum habeo, qvod liceat mihi, hoc ORBIS BOREI JUBILAEUM, tam SACRIS MANIBUS consecrare; quae in hoc Imperio, religionis dignitatem, Justitiae vim, Potentiae Splendorem, Virtutum exercitia, regunt piè; flectunt notanter, gubernant Sapientissimè; Qvae, elementia protegunt innocentes, castos, miseros; reputantes, nihil beatius, quam singulas regni venas nectare at bonorum copia affluere: nihil gratius, qvam salutem publicam, florescere; nihil fortius, inter causas alias conservantes regna, distenta & pingvi, Agricolarum Fortuna; quâ penitus neglectâ, triumphat improbitas, rident hostes, gemitu luctuque confecta, tabescit pulcherrima Virtus. Quae constanti spiritu, Adulatores omnes, & cavillationes Achitophelis, Sejani, Narcissi; tamquam fatalia aularum monstra, insipida, pusilla, infelicia, horrida, ingenti odio persequuntur: Qvielenique in Ecclesia ordinem, aeqvitatem in foro, foedera societatum, sacris digitis conservant. Inde clamant Sapientes, clamant Magnates, clamant incolarum & accolarum cordatiores, ex uno utero enata,

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
