Latin
TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 50
Unproofread scanNot analysed yet
alacriter respondebat MUNDANUM: indicans, erectum animum non includi istis ab opinione terminis, agello, lapillo, frustulo inetalli: sed totum hoc universum, lustrare ut suum. Altius elevabat spiritum Anaxagoras; cui, cum &pauperiem, &contemptum, &quod diversorium haberet nullum, obiiceret vulgus: modestè dimissa in terram sinistra dixit: sit haec vestra possessio, sit pabulum, sit custadia; Dextram vero, extento digito, levavit in Coelum, clamans; ibi meae Divitiae, mea Patria, mea mansio! hanc optimi senis vocem, cum crassa populi ora non caperent: candidè explicavit maximus Poetarum, Mente Deos adiit, &quae natura negavit Usibus humanis, oculis, ea pectoris hausit. Romanorum Seneca statum nostrum ante fata &post mortem, ista magniloqventia contulit: Postquam diu perambulavimus, domum redeundum est; nascendi natura, protinus hunc terminum posuit. At vero ad quam domum?