# Scientiarum magnes 50

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/50

alacriter respondebat MUNDANUM: indicans, erectum animum non includi istis ab opinione terminis, agello, lapillo, frustulo inetalli: sed totum hoc universum, lustrare ut suum. Altius elevabat spiritum Anaxagoras; cui, cum & pauperiem, & contemptum, & quod diversorium haberet nullum, obiiceret vulgus: modestè dimissa in terram sinistra dixit: sit haec vestra possessio, sit pabulum, sit custadia; Dextram vero, extento digito, levavit in Coelum, clamans; ibi meae Divitiae, mea Patria, mea mansio! hanc optimi senis vocem, cum crassa populi ora non caperent: candidè explicavit maximus Poetarum, Mente Deos adiit, & quae natura negavit Usibus humanis, oculis, ea pectoris hausit. Romanorum Seneca statum nostrum ante fata & post mortem, ista magniloqventia contulit: Postquam diu perambulavimus, domum redeundum est; nascendi natura, protinus hunc terminum posuit. At vero ad quam domum?

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
