Latin
TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 58
Unproofread scanNot analysed yet
At idem ille si intueretur grandes illos stantes in acie, qvi, propter varia fata, qvamvis hos honores non placuit adpetere, esse tamen ingenio illustres, judicio vividos, scientiarum magnitudine inclytos, qvorum fidem novit religio, experiuntur aulae, parlamenta, literarum palaestrae. Tum vero ingenti voce clamaret, hoc aeternitatis Capitolium, superare Peripatum, Stoam, Pytagorae &tot sectarum congestas divitias. Gaude ergo Filandia, cui tantus illuxit divinitatis amor!