Latin
TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 64
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vero procurrebant pueri, prosiliebant adolescentes, volabant juvenes, movebant se sensim decrepiti; prorepebant morbum obliti aegroti, triumphabant innuptae virgines, confluebant nuptarum agmina, intrudebant sese etiam coetus anicularum; haerebat puerorum promiscua seges de tegulis, pendebant alli de muris, summis maceriis insidebant plurimi; densa turbarum unda, ad alia atque alia compita transcurrit, ut intueantur gratiosum suum. TRAJANUM Cava senestrarum viviris, mulieribusque erant differta, coenacula singula hospitibus plena, omnia tecta pondere hominum condensata.