Latin
TAS DEAURATAS CAUDAS VULPIUM, CUM
Daniel Achrelius, Scientiarum magnes 68
Unproofread scanNot analysed yet
Tales Reges, summa fide dicebant leges, intra suam vivebant patriam, imperii tuendi magis, quam proferendi cupidi. Sane vero Auditores, multi sunt ad dominationem aditus, unum tamen à DEO principium; à qvo, honos pariter ac malos habemus; hos ut vasa irae, ut virgas furoris divini! qvos Divina vis, ut flagella, ut terrores mortiferos, ferocientibus homunculis immittit. Illos, ut simulacra coeli, vera pietate illustria, maximarumque virtutum comitatu undiqve circumsepta.