# Scientiarum magnes 76

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes, HOS PRINCIPES! HOS MONARCHAS! HOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-achrelius/scientiarum-magnes/76

His His nihil aut certe minimum detristibus addas; Sed mihi perpetuo sint, ut sunt laetabiles illi, Contra ego perpetuo sim ut sum laetabilis illis Mutua sint nobis haec tam pia gaudia! nunqvam Humanis infesta bonis, turbaverit Ate! Defessi jam estis audiendo; ego pariter lassus enumerando tanti JUBILAEI infinita gaudia. Abrumpamus ergo filum orationis, ac in illam singuli, desinamus clausulam. O aeterne DEUS! qui creasti mundum, salvasti genus humanum, renovas tempora, solem & sidera ducis ac reducis: Tuam misericordiam venerantur ANGELI, TUUM NUMEN implorant Religio, Justitia, Eruditio. Tuam gratiam solus osculatur HOMO, ipsiqvoque Athei ex prodigiis cognoscunt qvem ratione exornasti, implevisti gratia, cumulasti dotibus. Tua magnalia. decantant nix, flumina. montes. Pulpita, Auditoria. organa. Coram te curvant se REGUM poplites, Magnatum devotio, Senum Alacritas, Virorum preces, juvenum tripudia, puerorum lusus, Pusionum labia, quae excunis penetrant coelos, ac circa tuum solium, gratissima solvunt Cantica.

---

Daniel Achrelius, Scientiarum magnes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Scientiarum_magnes.
