Latin
BASILEENSES
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 10
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus problematis solutionem adire magni erat animi, cum &esset perd fficilis, &profundissimorum tantum acutissimorumque Geometrarum disquisitioni subjceretur, &judices exspectaret, summa consummataque doctrina instractos. Eum tamen animum BERNOULLIO nostro addidit &desiderium experiendarum virium, tum hortatio celeberrimi parentis, qui filium hisce cupiebat initiari sacris, laudabilis denique gloriae cupido, &honestum stud um commonstrandi, non frustra se hactenus in hoc stadio cucurrisse; His, inquam, rationibus permotus, de reportando praemio minime cogitans –id enim longius ab ejus modestia aberat –viam hanc, qua se quoque posset tollere humo, tentandam esse judicavit. Neque tamen, ut statim intelligetis AA. ,illa sola, quam &ex inani cum exercitatissimis athletis in arenam descensu superfuturam sibi licet victo sperabat, gloria eum mansit. Ecce enim, ea ipsa quam ad academiae Secretarium misit dissertatio, collectis demum judicum sententiis, praemio digna est inventa, victorque NOSTER virùm volitavit per ora. Solent istiusmodi gloriosi eventus Juvenum haud raro animos efferre, &ambitiosa praesumtione corrumpere (a). Aliter autem id NOSTRO accidit; Licet enim summam ex illa victoria nominis existimationem esset consecutus, nondum tamen omne jam tulisse punctum sibi persuasit; fuit ei potius ista gloria stimulus &calcar, quo generosum ipsius pectus concitaretur ad famam longius extendendam, firmiusque stabiliendam. Πολυμαθίας studio incensus, scientiaeque rerum medicarum amplificandae desiderio flagrans, anno hujus seculi vigesimo quarto Patavium perrexit, viri incomparabilis ac celeberrimi Anatomici JO. BAPT. MORGAGNII, sedem ibi tum habentis, audiendi ac frequentandi gratia. At quam facile mortalium consilia ad (a) Nostra subinde facimus verba Cl. Jac. Bruckeri in vita DAN. BERNOULLII, Dec. III. Pinacothecae ejusd. fol. Aug. Vind. 1744.