# Vita Danielis Bernoulli 11

Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli, BASILEENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/11

nihilum recidunt! Simul enim urbis ejus limina attigit NOSTER, ac vehementissima correptus est ardente febre, quae gloriosae vitae cursum abrupisset, nisi secundum Deum, supremum hominum Archiatrum, cura & industria praestantissimorum Medicorum VALISNERII, MORGAGNII & COGROSSII, morbi vim vicisset, NOSTRUMque literato orbi, magno hujus commodo, reddidisset. Interim vires ita depaverat violentissimus morbus, ut in semestri apud musas Patavinas mora eas vix colligere, neque proficere in literarum studio quidquam, nedum scopum in quem intenderat attingere posset. Novum tamen ei in Italia versanti honoris gradum paravit Bononia, in qua civitate laudabile Institutum scientiarum promovendarum tunc Academiam eruditam genuerat; sub ipso namque hujus Academiae exortu, qui illustri Comiti MARSIGLIO debebatur, membrum illi NOSTER (eod. a. 1724.) adscriptus est. Haud minus honorificam BERNOULLIO aestimationis suae opinionem testificata est ill. Respublica Genuensis, in qua similia erigendae societatis philosophicae consilia agitabantur. Magnam nempe, quam BERNOULLIUS toties prodiderat, doctrinam perspectam penitus habens PALLAVICINUS Marchio, & ideo amicitia eum complectens, proceribus reipublicae NOSTRUM commendavit, ut talem qui rem perficere, Academiae rationes inire, eamque dirigere posset. Jussus itaque est ill. Marchio cum BERNOULLIO ea de re agere, & promissis emolumentis splendidis ei persuadere, ut hanc spartam ornaret. Neque omisit ille quidquam, quo in partes pertrahi posse NOSTRUM credebat. Modestius autem de se judicabat BERNOULLIUS, & nimis difficilem istam provinciam sibi diffidendo ratus, primo haerebat, & dum dubius fluctuat, en! alia a divina providentia ipsi offertur occasio, literarum incrementa pulcherrime promovendi, quo factum, ut istas cogitationes omnes abjiceret. Occasio autem haec erat. Russorum summus Imperator PETRUS I., Mugni cognomine vere dignus, nihil relinquens intentatum, quod ad imperii sui incrementum atque humanitatem, & novae metropolis decus ac splendorem faceret, magnificentia vere caesarea fundaverat nuper illam ad summum celebritatis fastigium inde evectam s ientiarum academiam; Cumque viros in omni scientiarum genere versatissimos, perque universam fere Europam sparsos, animo quasi lustraret, ut eos ingentibus promissis praemiis illuc alliceret, non poruit latere Bernoullianum nomen, quod nobile par fratrum, NICOLAUS Juris tunc temporis antecessor Bernensis, & DANIEL noster digna ratione a parente acceptum tuebantur, quodque sustentare posse novae academiae honorem recte credebatur.

---

Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
