Latin
BASILEENSES
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 20
Unproofread scanNot analysed yet
proposita reportarunt (a), cura &sumtibus ejusdem academiae edita, &cum orbe literato communicata fuere; suntque illa, ut audivistis Auditores! tot tamque varia, ut par huic exemplum vix ullum inveniri posse videatur. Fecit etiam haec doctrinae illustris gloria, ut opima splendidaque NOSTRO apud exteros munera passim offerrentur, quibus tamen otia literaria &amorem patriae praetulit. Interea, infinitis abstrusisque non obstantibus laboribus, commercium epistolicum cum Eruditis extraneis frequentissimum coluit; quos inter primo loco nominandi nobis sunt: MAUPERTUISIUS, CLAIRALTIUS, CONDAMINAEUS, BOUGUE