Latin
RUS, LALANDIUS, HUFFONIUS, LEONH. & JO. ALB. EULERI
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 22
Unproofread scanNot analysed yet
cl. BENED. STAEHELINI fato Philosophiae naturalis cathedra vacuefieret. Hic quantum inter caeteros omnes, qui istam ad cathedram adspirare poterant, eminuerit NOSTER, vos AA. este judices, cui nimirum, invitatione plane extraordinaria, &exemplo inde ab introducto sortis usu sui simile non habente, a summo civitatis nostrae magistratu, consentiente approbanteque amplissimo senatu academico, id munus oblatum est, addito simul honorario pecuniali, quod praeter salarium Physici ordinarium accepturus esset. Ad oblatam hanc gratissimam sibi nec minus honorificam conditionem accipiendam eo fuit pronior, quo majoribus in deliciis sibi erant nova studia publice nunc tractanda, physicamque adeo cathedram, servato tamen inter Medicos ordine, sede ac voto, adscendere coepit. Noverunt omnes, quibus audire eum contigit, quanta fuerit ejus in praelegendo ac docendo facilitas, quanta suavitas, quanta perspicuitas. Id etiam fuit in caussa, quare &nobiles homines &plebeii, viri &juvenes, docti aeque ac indocti, frequentes ad eum in theatro physico docentem, experimentaque instituentem, confluerent. Cumque per annos senos &viginti provinciam istam summa fide, solertia ac dexteritate, nec minori Studiosorum commodo &utilitate administrasset ipse, cujus rei plerique nostrum, AA. ,testes sumus, rem quoque physicam, magno sui nominis decore, non solum scriptis suis egregiis, sed &pluribus inventis novis machinis atque instrumentis, amplificasset, tum (a. 1776.) ,ingravescente aetate, vicaria nostra quantulacunque, &ab a. 1780. ad vitae finem usque, fratris nostri JACOBI BERNOULLII, J. U. L. (a), opera utendi ab ampl. Senatu academico veniam petiit; idque haud difficulter, nec sine promerita honorum &gratiarum testificatione, concessum ei fuit. (a) Nunc (inde ab a. 1786.) Academiae Imp. Petropolit. Adjuncti. Caeterum &alia in eum collata sunt munera atque honores; quippe qui fasces academicos iterum; Decanatum venerabilis Capituli Petrini, cui a. 1753. aggregatus fuerat, vicibus totidem; illum autem ordinis gratiosi saepius gessit; quibus dignitatibus omnibus &singulis diligenter &cum laude perfunctus est, prudenti suo consilio, &sapienti rerum ipsarum cura atque administratione, collegas egregie adjuvans, omnia ad exactam justitiae &aequitatis normam dirigens, nihilque omnino praetermittens, quod communi bono inservire videretur. De Bibliotheca academiae publica jam a. 1734.