# Vita Danielis Bernoulli 3

Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli, BASILEENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/3

Is praeter DANIELEM nostrum orbi literato dedit NICOLAUM & JOHANNEM; quorum ille, J. U. L., Bernae primum per dimidium lustrum Jura publice tradidit, deinde Petropolin academiae tum recens fundatae imperialis membrum vocatus est, quo vero niunere vix per octo menses multo cum applausu gesto, jam a. 1726., febre hectica consumtus, ibidem praematura morte obiit, sumtibusque imperatoriis multa cum sollemnitate elatus est. – Alter autem JOHANNES, hujus nominis II., quem ego Parentem colo, colamque dum spiritus hos reget artus, J. U. D., Acadd. regg. Paris. Berol. & Nanceianae Sodalis, Eloquentiam olim apud nos per quinquennium professus, post obitum patris, adnitente summo Reip. magistratu in mathematicam cathedram translatus est, eamque etiamnum occupat, ita ut jam per integrum fere seculum ista cathedra genti Bernoullianae propria quasi atque haereditaria fuerit. De eo autem viro, (cui Deus in academiae decus nostrumque in solatium vitam & vires servet ac firmet), ut & de illius filiis, quorum terni literis nomen dedere, cum vobis, Auditores, satis sint noti, plura non dicam, ne longiori sermone morer vestram exspectationem cognoscendi ea, quae de vita summi DANIELIS τῦ νῦν ἐν ἀγίοις jamjam expositurus sum. Genitus igitur est BERNOULLIUS noster parentibus clarissimis, a quibus in illius laudem uberrima dicendi materies peti posset; sed cum propria virtute eruditioneque tam nobilis evaserit, quid est quod generis jactemus nobilitatem. Sufficiat vobis AA. nosse, patrem ei fuisse JOHANNEM B. quem dixi, matrem Dorotheam Falkneriam, ex illustri & perantiqua gente oriundam. Lucem primam vidit anno aerae christianae 1709. die 29. Januarii, stili veteris, quae cadit in diem 5tam Iduum Februarii, secundum nostrum calendarium.

---

Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
