# Vita Danielis Bernoulli 7

Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli, BASILEENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/7

Quo igitur & NOSTRUM commodi hujus compotem facerent filii amantissimi parentes, miserunt eum a. 1718. ad academiam Heidelbergensem, ubi magni nominis Medicum DAN. NEBELIUM praeceptorem nactus, Medicinae partes omnes accurato studio, indefessaque diligentia perquisivit, & sesquianni spatio notiores sibi fecit. Quam totus autem ab hujus praestantissimi viri ore pependerit, docent collegia medica varii argumenti ex ore praeceptoris hausta, multoque cum labore BERNOULLII nostri manu chartis mandata, quae volumina etiamnum a nobis adservantur. Celeberrimam autem Argentinensium universitatem, quae a multo jam tempore peritissimos dexterrimosque in re anatomica pariter atque chirurgica viros procreare solet, noluit non salutare; ideoque anno hujus seculi 19. inclinante eam invisit, illaque hyeme sectionibus demonstrationibusque anatomicis, nec non chirurgicis praelectionibus atque operationibus in cadaveribus instituendis, frequens ac sedulus interfuit. In patriam reversus (a. 1720.), mactus doctrina atque eruditione, gratioso Medicorum ordini (anno insequenti) examinandum se praebuit, talisque ab eo est inventus, qualem fore existimabat, certoque erat persuasus. Inter Candidatos Medicinae jamjam relatus erat NOSTER. Cum autem mathematicas atque physicas scientias nunquam sepoluisset, immo vero indefesso studio, & ex professo quasi tractasset, idcirco, in conscribenda dissertatione inaugurali, pro summis in arte asclepiadea honoribus rite consequendis, publice defendenda, tale elegit thema, quo suorum & in medicis & in mathematicis simul scientiis profectuum specimen edere posset; hinc enata est praeclara illa de Restiratione dissertatio (hab. 1721. m. Sept.), qua eruditissimus Auctor actum illum vitalem ex principiis tam physiologicis quam mechanicis egregie dilucidavit, ingeniosissimeque explicavit. Jam vero, A. O. O. H.

---

Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
