Latin
BASILEENSES
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 8
Unproofread scanNot analysed yet
,vita NOSTRI literaria a vulgari tritoque Eruditorum curriculo magis deflectere incipit, majorque rerum mihi nascitur ordo. Vestra igitur quae digniora sunt attentione narraturo, adeste porro animis auribusque benevolis. Postquam per aliquod adhuc tempus domi esset commoratus Licentiatus noster, studiisque sedulo incubuisset –testibus iis, quae vacante tum temporis (1721. Octob.) cathedra Anatomiae &Botanices, itemque paullo post Logices cathedra, exhibuit, speciminibus haud spernendis, quorum illa praesertim nominari meretur dissertatio, posteriori hac occasione edita (1722. Febr.), qua, pro judicii quo pollebat dexteritate atque acrimonia, methodum examinandi syllogismorum validitatem acutissime explanavit –tum anno 1723. patriis musis ad tempus valedixit, Venetiasque tetendit, ut, ductore viro in arte salutari tunc temporis longe lateque celebratissimo MICHELOTTIO, in praxi quoque clinica exercitaretur. Hoc autem summo viro non praeceptore tantum uti licuit BERNOULLIO nostro, quin &gratiam ejus amicitiamque ita sibi conciliavit, ut non solum in nosodochia, verum etiam ad lectos patriciorum atque optimatum comitari sibi eum concederetur. Quandoquidem autem tempus medicas inter mathematicasque scientias partiri vellet, ita quoque in principum illius loci Mathematicorum atque Geometrarum notitiam venire, consuetudinemque cum iis contrahere honeste studuit; &quum ipse eruditionis fama haud mediocri in orbe mathematico jamjam inclaruisset, adsecutus est facile, ut in horum virorum consuetudinem reciperetur, magnique ab iis aestimaretur. Eorum in numero fuere viri nobiles ac celebb. RIZZETTUS &RIC. CATUS, quibus prae aliis utebatur familiarius.