# Chiologia seu disputatio de nive 10

Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/10

CAPUT II. NIVIS CAUSAS EXCUTIT. Summaria. 1. Causa nivis prima est Deus. 11. Nivis materia quotuplex. 2. Causa nivis secunda est duplex 12. Nivis materia proxima quae. 3. Causa efficiens principalis nivis 13. Materia nivis remota. 14. Materia nivis remotissima. sunt astra. 15. Quae sit materia nivis ex 4. Coelum habet formam. qua. 5. An inter agens & patiens con16. Quae sit forma nivis. tactus sit necessarius. 6. Contactus est duplex corporalis 17. An Nix sit corpus naturale. 18. Causa nivis finalis quotuplex. & virtualis. 7. Quid contactus corporalis. 19. An omnia propter hominem. 8. Quid contactus virtualis. 20. Causa nivis finalis physica quae. 9. An frigus sit causa nivis instru- 21. An nix aquarum coelestium spuma sit. mentalis. 10. Quae sit Nivis causa materia. 22. An tellus nive fermentescat. 23. Effectus nivis plures remissivè. lis. CAusa Nivis efficiens alia est prima, alia secunda, illa est DEUS gloriosus, utpote omnium rerum naturalium 1 causa, fabricator & conservator, quique Nivem dat sicut lanam, & nebulam spargit sicut cinerem, teste sacro codice; quam tamen hic non inquirimus, sed uti in omnibus, ita hic quoque praesupponimus: Causa efficiens secunda est iterum vel principalis, vel instrumentalis; causa efficiens 2 secunda principalis Nivis sunt astra coelestia, eorumque vires seu virtutes, quamvis nec ipsi coelo omnis agendi vis hic denegari 3 potest, cum & suam formam habeat, potior tamen actio in haec sublunaria, quae desuper venit ab astris est, uti hoc DANIEL SENXERTUS in Epitom. Physic. lib. 2.

---

Daniel Büttner (with Bernhard Bötticher), Chiologia seu disputatio de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chiologia_seu_disputatio_de_nive.
