Latin
CAPUT III
Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 15
Unproofread scanNot analysed yet
modo lanosa 4 seu pilosa, &modo stellata seu sexangularis, quam figuram sexangularem nonnulli statuunt naturam in floccis niveis plerumque facere, licet quivis hoc non animadvertat. conf. ANT, se. GRAND in Instit. Philos. p. 6. cap. 17. JOH. GRETD. in Instit. Phys. lib. 5. c. 7. MEURER. de Meteor. cap. de Nive. BENEDICT. MAZOTTA in suo tract. de tripl. Philos. p. 1. philos. natur. cap. 6. An vero, &cur Nivi regulariter figura sexangularis, &non alia attribuatur, hujus causam RENAT. CARTHES. tract. de. Meteoris ad venti vehementiam refert, alii putant, hoc ideo fieri, quia natura sibi relicta semper intendat figuram circula. 6 rem, utpote quae est simplicissima; circulum autem sola figura hexagona refert, vid. JOHAN. SPERLING. Instit, Phys. Sic quoque praedictus B. MAZOTTA cum aliis doctissimis viris hic mavult potentiam &sapientiam Creatoris admirari, quam causae 7 certam demonstrationem profiteri, quia constet, quod à DEO quamplurima liberè sint producta, quorum causae naturales nobis sint ignotae, ut si quaeratur, cur alia herba sit producta cum g quatuor foliis, alia cum sex foliis; cur apes ita construant sua alvearia &c. cum omnia ista potissimum à virtute formatrice illis ab autore naturae ob multos fines insita, proveniant. conf. CABAEUS in Meteorol. libr. 1. text. 52. BENED. MAZOTTA loc. alleg. PETR. BORELL. in observ. Medic. cent. 2. cap. 2. Nos autem hac in re cum RENATO CARTHESIO loco cit. asserimus, figuras floccorum niveorum esse diversas, pro ratione motus, quem à vento recepere, &impulsus, quem in se invicem &ob9 via corpora faciunt.