# Chiologia seu disputatio de nive 17

Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/17

(3) quia Nix potius lucida & non colorata dicitur, dum illa etiam noctu per se visum incurrit 18 & illuminat; & denique (4) quia, quod verè coloratum est, illud colorem in momento amittere nequit, ut Nix; Quo 19 rum argumentorum contrarietas autem facilè hisce distinctionibus potest vel averti, vel etiam quae sibi invicem contrariari videntur, conciliari, modo distinguamus, an nix hic consideretur ratione existentiae, seu ratione status existendi accidentalis, an 26 vero ratione essentiae; inter albedinem realem & intentionalem, qualis in luce reperitur; inter id, quod album apparet, & quod 21 revera album est; & denique inter id, quod verum est secundum dici, & quod verum est secundum esse &c. quae argumenta cum suis distinctionibus collegerunt Dn. LEUTFFEIN in citato tr. p. m. 17. & VOIGE in cit. dissert. contr. albed. Nivis, Confer. GREGOR. MIGHAEL in notad. Jacob. Gasfarell. curiosit. inaudit. m. 98. Caeterum, quod Nix detur rubra, crocea, coerulea, attestatur BENEDICT. MAZOTTAtract. de triplic. philos. hocque vel inde 22 evenire potest, quia vapores, ex quibus componitur Nivis materia, potuerunt esse, cum rubro, croco, sanguine, vel alio colore commixti; vid. CONIMBRIC. tract. de Meteor. libr. 7. c. 5. VVOLFG. MELIRER. tract. de Meteor. p. m. 516. PLIN, histor. natur. l. II. c. 35. Locus, in quo Nix generatur, est regio aëris non supre 23 ma, quia haec est purissima & serenissima, sed plerumque media, utpote quae frigidissima & nubium sedes, quamvis & infimae regioni aëris omnis Nivium generatio non sit deneganda, qua- 24 tenus haec initio sumto à terrae superficie eò protenditur, quo usque radii solares reflectuntur, unde fit, ut in hac regione Nix non solum videatur & deprehendatur, sed nonnunquam etiam in regione eadem Nix generetur; imo ut imbres aliquando in loca plana cadunt, cum interea montana Nivibus asperguntur; Conf. VVOLFGANG. MEURER. tract. de Meteor. cap. de Nive. 25 Quae autem praecise sit suprema, media, vel infima aëris regio, & quousque singulae regiones aëris sese extendant, hoc prolixius docent JOHANN. SPERLING. in Instit. physic. libr. 4. c. 2. praec. 3. 4. & 5. ARISTOTEL. de meteor. libr. 1. cap. 3. HENR. KIPPING instit. phys. lib. 4. c. 3. n. 17. Loca vero, in quae Nix cadit, sunt montes 26 alti, tum quia illi primo obviant, & Nivem detinent, tum; quia, à Solis reflectione sunt remotiores, facilius ibi recipitur, tanquam in proportionato subjecto, sed non in alto mari, ut attestantur JOHANN. JONSTON. in taumatogi. natur. classis. c. o.

---

Daniel Büttner (with Bernhard Bötticher), Chiologia seu disputatio de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chiologia_seu_disputatio_de_nive.
