Latin
CAPUT III
Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 19
Unproofread scanNot analysed yet
constet, quod in Nive vermiculi generentur: inquit enim ARISTOT. I. citato. In iis etiam, quae putredi. 36 nem nullam posse recipere existimantur, nasci animalia novimus, ut vermes in Nive vetustiore; vetustate autem Nix rubescit, quare &vermes tales sunt, &pilosi; sed in Nive mediae terrae 37 candidi &grandiores inveniuntur. Torpent omnes &difficulter 38. moventur. Confer. ARISTOTE L. de hist. animal. libr. 5. c. 10. PLIN. in hist. natur, libr. II. c. 21. Quibus accedit, quod Nix non saltem demittatur eo fine, ut terrae calorem foveat, frigus aëris hebetet, sed &quod homines sub dio degentes foveat, &à frigoris inclementia praemuniat; Quod praedictus TH. BARTHOL. in tr. de usu 39. Niv. med. (qui tamen hoc ipso Nivi non omne frigus denegat, exemplo vini, olei &c.) vel hoc modo probare conatur, quando loc. cit. ait: Milites Gallicos in bello Germanico nuperrimo, hyberno tempore in castris suis, vel alibi inopia vestimentorum, lignorumque pressos ad arcendum frigus, cujus erant impa- 40 tientes, large se cooperuisse Nive, sicque securè somno indulsisse, accepimus &c. Verum litem hanc, quod Nix calida sit dicenda nos non faciemus nostram, maxime cum sententia illa, quod Nix formaliter sit ac rectè dicatur frigida, 42 eaque semper &per se frigefaciat, tot seculis recepta sit firmis sima, conferantur interim de hac materia. TH. BARTHOL. in eleg. ir. de usu Nivis med. JOHAN. MAGIR. in Physiol. peripat. l. 4. c. 6. THOM CAMPANELE. Physic. cap. 6. art. 5. Et haec sunt, quae de difficili hac Nivis materia congerere, &publicae Disquisitioni subnuttere operae pretium visum fuit. Cui conatui, ut Lector amice, faveas, etiam atque etiam contendimus, &hanc nostram 42 Disputationem concludimus hoc disticho: